Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.23.1 Cic. Fam. 10.23.5 (English) >>Cic. Fam. 10.23.7

10.23.3 dedi operam deum benignitate ut et celeriter me reciperem et hic discessus nihil fugae simile haberet, non miles ullus, non eques, non quicquam impedimentorum amitteretur aut ab illis ferventibus latronibus interciperetur. itaque pridie Nonas Iunias omnis copias Isaram traieci pontisque quos feceram interrupi, ut spatium ad colligendum se homines haberent et ego me interea cum conlega coniungerem ; quem triduo, cum has dabam litteras, exspectabam.

10.23.4 Laterensis nostri et fidem et animum singularem in re p. semper fatebor ; sed certe nimia eius indulgentia in Lepidum ad haec pericula perspicienda fecit eum minus sagacem. qui quidem cum in fraudem se deductum videret, manus, quas iustius in Lepidi perniciem armasset, sibi adferre conatus est ; in quo casu tamen interpellatus et adhuc vivit et dicitur victurus ; sed tamen de hoc parum mihi certum est. 10.23.5 Magno cum dolore parricidarum elapsus sum iis ; veniebant enim eodem furore in me quo in patriam incitati, iracundias autem harum rerum recentis habebant, quod Lepidum castigare non destiteram ut exstingueret bellum, quod conloquia facta improbabam, quod legatos fide Lepidi missos ad me in conspectum venire vetueram, quod C. Catium Vestinum, tr. mil., missum ab Antonio ad eum cum litteris exceperam numeroque hostis habueram. in quo hanc capio voluptatem, quod certe, quo magis me petiverunt, tanto maiorem iis frustratio dolorem attulit.

10.23.6 tu, mi Cicero, quod adhuc fecisti, idem praesta, ut vigilanter nervoseque nos, qui stamus in acie, subornes. veniat Caesar cum copiis quas habet firmissimas, aut, si ipsum aliqua res impedit, exercitus mittatur ; cuius ipsius magnum periculum agitur. quicquid aliquando futurum fuit in castris perditorum contra patriam, hoc omne iam convenit pro urbis vero salute cur non omnibus facultatibus quas habemus utamur? quod si vos istic non defueritis, profecto, quod ad me attinet, omnibus rebus abunde rei p. satis faciam.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.23.1 Cic. Fam. 10.23.5 (English) >>Cic. Fam. 10.23.7

Powered by PhiloLogic